Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 211
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/211/ Aristotele, Deus non agit in mundo sine corpore

coeli; illius igitur providentiam non gerit.

Respondeo negando consequentiam: Nam

coelum totaque natura, in operari, dependet

a Deo tanquam a causa prima et universali,

ut ab ipso Aristotele, 12. libro Primae Phitosophiae,

decretum est.

 

 

EXERCITATIO XXXIII

Subtilissima de Intelligentiis.

 

Cum adminiculo et ministerio Intelligentiarum

orbem a Deo regi voluerit

Aristoteles, de iisdem nonnulla enucleate

edissere operae pretium putavi;

adeo enim inepte et insulse de Illis commenti

sunt Scholastici ut eorum lectio

aut fastidium mihi aut certe stomachum

commoveat. Iccirco (Dux Sapientissime) ad

tui nominis memoriam sempiternam sic eas

depingo. Intelligentia dicta est a perfectione

illa, qua ducitur in amorem primae causae, cui

praesto semper est. Graece vocatur νους, latine

mens, quia est actus quidam. Earum duo

sunt ordines primarij: coelestis et supercoelestis.

Coelestis officium est suum movere

cuiusque orbem; supercoelestis assistit primae

causae ut eius iussu etiam procuret haec

inferiora, eorum rectioni praefecta atque conservationi:

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES